monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 3
Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est: Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli et fratres Domini, et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Non sum liber? Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum vitando, ita et illi abstineant.